Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.21.1 | Cic. Fam. 10.21.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.21.6 |
10.21.1
puderet me inconstantiae mearum litterarum , si non haec ex aliena levitate penderent . omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem p . defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem ; omnia ei et petenti recepi et
ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum . credidi chirographis eius , adfirmationi praesentis Laterensis , qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat . non licuit diutius
bene de eo sperare ; illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p . summa fallatur .
Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum
traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens , quod
petierat per litteras ipse ut maturarem venire , praesto mihi fuit stator eius cum litteris , quibus ne venirem denuntiabat ;
se posse per se conficere negotium ; interea ad Isaram exspectarem . indicabo temerarium meum consilium tibi :
nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae vitare . putabam posse me nec de laude ieiuni hominis
delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis , ut , si durius aliquid esset , succurrere celeriter possem .
10.21.3
ego a non malus homo hoc suspicabar . at Laterensis , vir sanctis
simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se , de exercitu , de Lepidi fide querensque se destitutum , in quibus aperte denuntiat videam ne fallar ; suam fidem solutam esse ; rei p . ne desim . exemplar eius chirographi Titio misi ; ipsa chirographa omnia , et ea quibus credidi , et <ea > quibus fidem non habendam putavi , Laevo Cispio dabo perferenda , qui omnibus iis interfuit rebus .
10.21.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.21.1 | Cic. Fam. 10.21.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.21.6 |